LYRA

LYRA
I.
LYRA
instrumentum Musicum, cuius inventio Mercurio tribuitur, qui quumi pedem in aridam testudinem, sic Varroni dictam, quod testâ tegatur, impegislet, animadvertit sonum reddi ex nervis illius siccitate intensis: quod tamen paulo aliter narratur contigisse, in Hymno Mercurii, qui Homero adscribitur. Proin coepit postea lineas chordas intendere Lyrae, cui Apollini datae, unde fraterna Lyra dicitur Horat. Carm. l. 1. Ode 21. v. 12.
Fraternaque humerum Lyra.
pro lineis chrodis nerveae septem annexae sunt: ex quo Pindaro ἑπτάτυπος, et ab eius Scholiaste ἑπτάμιτος est appellata. Octavam dein chordam Aristot. scribit additam: neque propterea tamen eam, quae media vocabatur ante, nomen amisisse. Alii ab Apolline novichordam Lyram scribunt editam, a Musarum numero, ut ait Interpres Arati: Tametsi cum decachordo etiam pingebatur, quippe qui cum Musis ipse esset decimus. Decimam autem ac undecimam adiecisse Timotheus Musicus legitur. Dicta videtur, quasi Λύτρα, quod ea Apollini data fuerit, ὡς τὸ λύτρον, ut pretium, quo iram illius, ob surreptos boves, lenivit. Tangebatur autem, non plectri percussione, sed setarum intentarum attritu, vide Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 48. Quomodo a cithara, Apollinis invento, differat, Idem docet in Notis ad Sphaeram Barbar. Manilii. Alias de Lyra, cithara, chely, poetae unam rem faciunt, cum volunt: Imo et alii. Unde Athen. de Clinia Pythagoraeo, Ε᾿κιθάρισε, inquit, τῇ λύρᾳ, l. 14. Sed Citharam aliam rem fuisse liquet, ex Lyrae etiam figura, cuius picturam referunt imagines vett. Germanici Arato inditae. Vide de hoc celebri organo plura apud Gerh. Ioh. Voss. l. de Musica. Circumferebatur illa in conviviis Vett. Graecorum post cenam; cuius cum imperitum se Themistocles diceret, verba sunt Tullii, habitus est indoctior: more postmodum ad Christianos quoque delato, ut Clem. 6. Strom. testatur. Quemadmodum et Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuisse novimus; Imo et lyram. Unde Lyristriae illae, apud Iuv. Sat. 11. l. 4. v. 160.
A quibus ipse venit. quorum sub vertice lusit.
ubi Gaditanas puellas, in Romanorum conviviis celebres, quas tinnulas Gades Stat. appell at l. 1. Sylv. 6. v. 71.
Illie Cymbala, tinnulaeque Gades.
intelligit. Sed hac de re infra latius dicemus, ubi de Myrti rami, et Scoliis. Ceterum Lyrâ canebant poetae, quum humiliore stylo res pertractabant, at tuba ad sublimiora utebantur. Unde Stat. Theb. l. 1. v. 32.
Tempus erit, cum Pierio tua fortior oestro
Facta canam: Nunc tendo chelyn, satis arma referre.
Idem. l. 4. Sylv. 8. v. 38. Vide C. Barth. Animadvers. ad eund. Theb. l. 4. v. 37.
—— quantas populis solaverit urbes
Sublata molire Lyra.
etc. Hinc Lyrica poesis, cui proxima Heroicae Maiestati nobilitas: Ode, et μέλος et μολπὴ dicta. Neque enim ea sine cantu atque Lyra pronuntiabant, unde et Lyricorum appellario orta, quorum genera multa: Melos sive Ode, quibus curas amatorias decantabant, quod primus excogitâsse Alcman traditur, aliis Ametor Eleutherneus. Alia genera in laudibus Heroum, locorum laudationibus, rerum gestarum natrationibus: hilaritates, convivia. Isdem numeris etiam Paeanes solis Diis dicti: et Hymni eodem argumento sed stylo demissiore: item ea, quae ςκολιὰ μέλη appellata sunt. Praeterea Dithyrambica, et quae ab auctore Sotadica, et Ithyphallica, et Choriambica, in Cybelem, Bacchum, silenum, Paeana, Faunum, Priapum: et Epipompeutica, quae in pompis accinebantur, cuiusmodi saeculare carmen Horatianum et Epinicia, haud absimilia Paeanibus, de quibus omnibus, vide Auctorem praefat. l. de poet. l. 1. c. 44. et infra in voce Melos, it. Numerilege soluti, Rhythmus. Erant autem Lyricis quoque suae saltationes atque harmoniae, numero tres: Pyrrhichica, Gymnopaedica et Hyporchematica: Canebanturque et ad Lyram et ad Citharam, et ad Barbiton, unde Pindaro dicti Α᾿ναξιφόρμιγγες ὕμνοι, Idem c. 48. Praemium, quo donabantur, qui Scolio vicissent, poculum erat, quod ob eam causam ᾠδὸς dictum est, in ceteris certaminibus, iuvenca, quam et immolabant; quemadmodum hircum Tragici, et taurum Epici; Bucolici vero vel vini vel lactis libatione contenti erant, idque Apollini, Musis, Baccho, Iano et Gratiis. Nam cetera praemia a victo auferebant, non ea ab Iudice dabantur. Idem iterum c. 44. Omnium autem Lyricorum opera, uno volumine Graece Λυρικῶν τεῦχος dicto, comprehensa, habuisse olim Eruditos, ex Epigr. Graeco antiquo constat. Sic Κύκλος Ε᾿πικὸς, syntagma fuit Mythologicum, ex variis poematis et poetis Herocis collectum, qui Historico more ac simplicissime μυθοποιΐαν exposuerant; quod syntagma in unum itidem τεῦχος ab aliquo antiquo Gammatico coactum verisimile est, ut alia pleraque vett. poetarum opera, quae ob similitudinem argumenti pari ratione in unum congesta sunt. Sic Bucolica omnia carmina, in unum corpusculum collecta iam olim fuisse, ex Theocrito, Bione et Moscho, testatur hoc vet. Epigr.
Βωκολυκαὶ μῶσαι ςποράδες πόκα, νῦν δ᾿ ἅμα πᾶσαι
Ε᾿ντὶ μιᾶς μάνδρας, εντὶ μιᾶς ἀγέλας.
Bucolicae Musae sparsa olim, nunc omnes
In una caula et uno grego.
Quinetiam Homeri dispersa olim et per partes dissipata carmina in eum ordinem, quo leguntur hodie, et seriem, collecta esse alibi diximus etc. Alii erant Λυρῳδοὶ, qui viz. Lyrica carmina a Lyricis poetis composita decantabant; quemad modum Ρ῾αψῳδοὶ dicebantur, qui Heroica carmina, quorum ipsi non Auctores sed
Actores tantum erant, in Theatro recitabant; item Tragoedi et Comoedi, qui fabulas a poetis acceptas similiter agebant. Citharoedi, qui dithyrambica etc. Et quidem Lyroedi ac Citharoedi nomos et cantica, quae poeta Lyricus aut Dithyrambicus ipsis composuerat, sicut erant ab Auctore facta, ad lyram vel citharam canebant. Tragoedi quoque Comoedique nili de suo addebant: haec enim carmina omnia, cuiuscumque tituli aut argumenti essent, perfecta habebantur initio et fine. At qui Epica carmina rhapsodiabant, quia per partes ea sumebant cantillanda, quibus nec finis esset et initium saepe aliunde penderet, ut perfecti operis imaginem haberent, iis plerumque de suo finem aut principium adsuebant, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 851. et seqq. et plura apud Scalig. ubi supra passim, nec non Chabotium Notis in Horat. Carm. l. 1. Ode 1. v. 35. ubi etiam de novem Lyricis poetis apud Graecos celebribus varia. Fuêre et Lyriscae, quae cum Choraulis, Tibicinibus organariis, aliisque Artificibus, sive scenicarum, sive domesticarum oblectationum, in pulpitis sedêre, atque inde audiri consue vêre. Vitruv. Archit. l. 5. c. 8. apud Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 29. Vide quoque Laur. Pignor. Comm. de Serv. Item Lyristriae, ut vidimus ex Iuv. De Lyra, in annulo Polycratis, vide Clem. Alex. Paedag. l. 3. de Lyra Davidis, supra in voce Cinnor: de Lyra Paridis, adhuc tempore Alex. Mag. superstite; Ioh. Meurs. ad. Lycophr. de Lyra pisce, Ger. Ioh. Voss. l. 4. c. 25. de Orig. et Prog. Idol. Athen. l. 14. p. 628. et seqq. uti de Lyra astra, inter Pervanorum Numina, infra in voce Peruvia.
II.
LYRA
loci ad Pontum alicubi, Thyniam inter et Parthenium a mnern, nomen, sic dicti, quod, cum Atgovautae iuxta Stheneli sepulchrum aram Apollini construxissent. super eam post carmina dicta Orpheus lyram posuerit. Quod idem et Promarhidas narrat, super columnam tamen quandam dicens lyram positam et ex eo regionem illam Lyram fuisse nuncupatam.
III.
LYRA
opp. probe muniium Brabantiae, quibusdam Nivesdum, ad Netham maiorem fluv. Liere Belg. vulgo, Gallis Lire, 2. leuc. a Machlinia in Bor. fere 3. ab Antverpia in Ort. 5. a Lovanio: versus conf. dit. Hollandicae, Sub Hisp.
IV.
LYRA
signum caeleste, stellarum novem inter genu, et manum sinistram Engonasis situm. Oritur cum Sagittario, occidit autem exoriente Virgine. Ovid. Fast. l. 7. v. 75.
Illa nocte aliquis tollens ad sidera vultus,
Dicet, ubi est hodie, quae Lyra sulsit heri?
Qui poeticam Astrologiam conscripsêrunt, volunt Lyram hanc esse a Mercurio primum inventam in Cyllene Arcadiae monte, et ab eo Apollini donatam: Ab Apolline autem inventâ citharâ Orpheo concessam, eoque interempto, a Musis in caelum translatam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Lyra — Nombre Latino Lira Abreviatura Lyr …   Wikipedia Español

  • Lyra [1] — Lyra, altgriech. Saiteninstrument, die ältere und kleinere Form der Kithara (s. d.), der Sage nach eine Erfindung des Hermes, ursprünglich gefertigt aus dem Gehäuse einer Schildkröte als Schallkasten mit in den Öffnungen der Vorderbeine mit den… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • lyra — lyrà sf. (2) TrpŽ 1. senovės graikų styginis muzikos instrumentas, laikomas poetinės kūrybos, įkvėpimo simboliu: Paimsim arklą, knygą, lyrą ir eisim Lietuvos keliu! Mair. Lyrą kaip ginklą suspaudus, žengsi į darbo minias S.Nėr. 2. senovinis… …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • Lyra — Ly ra, n. [L. lyra, Gr. ?. See {Lyre}.] 1. (Astron.) A northern constellation, the Harp, containing a white star of the first magnitude, called Alpha Lyr[ae], or Vega. [1913 Webster] 2. (Anat.) The middle portion of the ventral surface of the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Lyra [2] — Lyra, so v.w. Leier; L. Barberīna (Amphichord), kleine Gattung der italienischen Leier, von der Größe einer Viola; Lyre Guitarre (spr. Lihr Gitahr), zu Anfang dieses Jahrh. in Paris erfundene Guitarre in Form einer Lyra, die wegen dieser Form… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lyra [3] — Lyra, 1) Justus Wilhelm, Liederkomponist, geb. 23. März 1822 in Osnabrück, wo ihm 1905 ein Denkmal errichtet wurde, gest. 30. Dez. 1882 als Pastor prim. in Gehrden (Hannover), komponierte eine Weihnachtskantate, liturgische Altarweisen und Lieder …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • lyra — lyrà dkt. Skam̃binti lyrà …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

  • Lyra [1] — Lyra, Insel des Koreaarchipels im Gelben Meere (Ostasien) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lyra [2] — Lyra, Sternbild, s. Leier …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Lyra — Lyra, an Metallhobel , Feil(Shaping )maschinen u.s.w. der leierähnliche Werkzeugträger (s. Hobeln, Bd. 5, S. 63 ff., Fig. 30–34), Drehbank, (Bd. 3, S. 63, Fig. 13) …   Lexikon der gesamten Technik

  • Lyra — (grch., »Leier«), ital. Lira, das älteste Saiteninstrument der Griechen [Tafel: Musik I, 12] …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”